- AMAZONES
- AMAZONESbellicosae mulieres, magnam Asiae partem occupavêre, sic dictae, quod alterâ ex mammis careant, ab α. sine, et μάζος mamma, unde et unimammae dictae fuerunt. Eoque Virg. allusislevidetur Aen. l. 1. ubi de Penthesilea. v. 496.Aurea subnectens exsectae cingula mammae.Mamma illa dextra fuit. Hippocrates l. de Aere, Locis, et aquis, ubi sermo est de Amazonibus: Τὸν δεξιὸν δὲ μαζὸν ουκ ἔχουϚι. Diodor. Sic. de illis loquens, τὸν δεξιὸν μαζὸν ἐπικαίουϚι. Curt. l. 6. c. 5. Aduritur dextra, et addit rationem hanc, ut arcus facilius intendant, ac tela vibrent. Eustath. vero sic dictas putat, quod sine pane, qui μάζα Graecis dicitur, lacertis, testudinibus, atque id genus feris aletentur. Alii ab ἅμα ζῇν appellatas volunt, tamquam in commune viventes sine viris, quasi Α῾μαζοῦται. Masculos liberorum, si quos genuissent, claudos fecisse ac debiles, ne ullum facinus viro forti dignum edere possent, Sextus Empiricus auctor est l. 3. Pyrrhon. Hypotyposewn. Αἱ δὲ Α᾿μάζονες, inquit, ἐλώλευον τὰ ἄῤρ´ενα τῶ περὶ αὐτας γεννωμένων, ἁπὲρ τȏυ μηδὲν ἀνδρεῖον αὐτὰ ποιῆσαι δύναςθαι. Earum originem, Reginas, res gestas, et demum interitum copiose describit Iustinus l. 2. c 4. Diodor. Sic. l. 3. c. 11. 53. 54. et l. 5. c. 2. Idem etiam l. 4. c. 4. 28. Plin. l. 6. c. 7. et 13. Herodot. l. 4. Praeter has Scythiae Amazonas, alias quoque ponit in Libya, quarum historiam ibi latissime persequitur. Unde Sil. l. 2. Hasbiten, Hiarbae filiam, Amazonidem vocat. Iustinus vero non videtur, ut alii, Amazonum gentem in Hyrcania ponere; sed ad Maeotim, et Tanaim. Nam, inquit, l. 12. c. 3. 25. dierum itinere confectô in Hyrcania occurrisse Alexandro. Rectius sane. Neque enim ullus Geographorum, Amazonas alibi collocare, quam ad Maeotim, unquam dubitavit. Eâque etiam de causâ Maeotidas, ac Tanattidas appellari nemo nescit. Senec. in Hippolyto. Actu. 2. v. 399.Qualis relictis frigidi Ponti plagis,Egit catervas, Atticum pulsans solum,Tanaitis, aut Maeotis, et nodô comasCoegit, emisitque, lunata latusProtecta pelta: talis in silvas ferar.Curtius tamen l. 6. c. 5. Hyrcaniae finitimam facit Amazonum gentem, sed male. Erat, inquit, ut supra dictum est, Hyrcaniae finitimag gens Amazonum etc. Dicuntur et Amazonides. Virg. Aen. l. 1. v. 490.Ducit Amazonidum lunatis agmina peltisPenthesilea furens ----- ----Propert. l. 3. Eleg. 13. v. 13.Qualis Amazonidum nudatis bellica mammisThermodonteis turba lavatur aquis.Item Amazon in singulari numero. Virg. Aen. l. 11. v. 648.At medias inter caedes exuliat Amazon.Martial. l. 9. Epigr. 104. v. 5.Peltatam Scythicô discinxit Amazona nodô,Praeter peltas, secures quoque habuisse Amazonas testatur Horatius l. 4. od. 4. QuibusMos unde deductus per omneTempus Amazoniâ securiDextras obarmet, quaerere distuli.Senec. in Agamemnone v. 216.Non picta pharetras, et securigera mannPeltata Amazon ---- ----Claudian. l. 2. de Raptu Proserpinae. v. 62.Qualis Amazonidum peltis exsultat aduncis Pulchra cohors: quoties Arcton populata virago Hiopolyte niveas ducit post proelia turmas: Thermodoontiacâ Tanain fregêre securi.Inde Amazonius. Stat. l. 5. Sylv. 1. v. 131.---- ---- Amazoniâ latus intercludere peltâ.Et Plin. l. 12. c. 5. scribens de ficu Indicâ, foliorum latitudo peltae effigiem Amazoniae habet. Ceterum de Amazonibus fabulosa esse omnia putat Strab. l. 11. quem, sis, consule. Melanes eas vocat Iornandes, nisi corruptus sit locus. Nic Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.